cinctu Gabino = with the Gabine girdle, formed by girding the toga tight round the body by one of its loose ends.

613 reserat = un-bars. For sĕro = join, cf. our series.

Parallel Passages. Ovid, F. i. 115-132. Cf. Hor. Od. iv. 15. 9. Verg. Aen. i. 293-4.

Numa Pompilius. ‘The name of Numa is significant, and denotes an organiser or lawgiver. (For Numa cf. numerus, nummus, νόμος.) As Romulus was the founder of the State and of political and military order, so the legend regards Numa as the founder of the national religion.’—Ihne.

[D4]

TARQUINIUS SUPERBUS, 534-509 B.C.
The Purchase of the Sibylline Books.

In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula: eos velle venundare. Tarquinius pretium percontatus 5 est: mulier nimium immensum poposcit. Rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum coram eo cum igne apposuit, et tres libros ex novem deussit; et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed enim 10 Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tres libros alios exussit; atque id ipsum denuo placide interrogavit, an tres reliquos eodem pretio emat. Tarquinius ore iam serio, atque attentiore animo fit; eam 15 constantiam confidentiamque non insuper habendam intelligit: libros tres reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. . . . Libri tres in sacrarium conditi Sibyllini appellati. Ad eos, quasi ad oraculum, quindecimviri 20 adeunt, cum dii immortales publice consulendi sunt.

Aulus Gellius (fl. 143 A.D.), i. 19.

1, 2 libris Sibyllinis, i.e. a collection of prophecies uttered by the legendary prophetess who lived at Cumae, near Naples.