Quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti:

Simplex nobilitas, perfida tela cave.

Fraude perit virtus. In apertos undique campos

Prosiliunt hostes, et latus omne tenent.

Quid faciant panci contra tot millia fortes?

Quidve, quod in misero tempore restet, adest?

Sicut aper longe silvis Laurentibus actus

Fulmineo celeres dissipat ore canes,

Mox tamen ipse perit: sic non moriuntur inulti

Vulneraque alterna dantque feruntque manu.