THE WAR WITH VEII, 405-396 B.C. (3)
The Conquest of Veii.

Veientes ignari se iam a suis vatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem praedae suae vocatos deos, alios votis ex urbe sua evocatos hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere, nihil minus timentes 5 quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt mirantes, quidnam id esset, quod, cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus movisset, tum velut repentino icti furore improvidi currerent ad 10 muros. . . . Cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars, cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac 15 servitiis iacerentur, inferunt ignes. Clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet. Momento temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine irruerent, alii 20 desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur; omnibus locis pugnatur; deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet, ut ab inermi abstineatur.

Livy, V. 21.

1 a suis vatibus, i.e. by the captured Etruscan soothsayer (haruspex).

1-2 ab externis oraculis, i.e. by the Delphic Oracle.

2-3 iam in partem . . . (alios) deos. Camillus had vowed to give to Apollo the tenth part of the spoils of Veii.

3-4 alios . . . spectare, i.e. Juno. ‘It was a Roman practice to invite the patron deity of a place or country to leave it, and to promise a more honourable worship at Rome.’—Whibley.

5-6 subrutis cunīculo = undermined. Camillus had a tunnel (cuniculum—rabbit-burrow, cf. cony) cut from the Roman camp under the wall to the Temple of Juno on the citadel of Veii.

7 discurrunt = run every man to his post, cf. ad arma discurritur.