13-14 quia . . . fuerat. Manlius in reality fell a victim to his sympathies with the Plebeians. Cf. the fate of Sp. Cassius 485 B.C.

18 nota = a mark (brand) of infamy.

20-21 quia . . . habuerat. His house on the Capitol was razed to the ground.

21 aedem Monetae, a surname of Juno, in whose temple on the Arx money was coined. Cf. our Mint.

‘Thus ended the life of Manlius, the deliverer of Rome, the humane friend of an oppressed people, condemned by this very people to die the death of a traitor.’—Ihne.

[D26]

THE INVASION OF ROME BY THE GAULS, 390 B.C. (5)
Camillus, Parens Patriae.

Sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos. Nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos submoveri iubet. Cum 5 illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis, ut se ad proelium expediant . . . Instruit deinde aciem, ut 10 loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali, et omnia, quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant, providit. Galli nova re trepidi arma capiunt, iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt. Primo concursu haud 15 maiore momento fusi Galli sunt, quam ad Alliam vicerant. Iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne 20 nuntius quidem cladis relictus. Dictator recuperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque iocos militares, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur. 25

Livy, v. 49 (sel.)