Result of the War. Rome broke up the Latin Confederation by making separate treaties with the Latin towns, and by prohibiting commercial intercourse between them.

[D35]

SECOND SAMNITE WAR, 326-304 B.C. (1)
The Dictator and his Master of the Horse.

Ea fortuna pugnae fuit, ut nihil relictum sit, quo, si adfuisset Dictator, res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci defuit. Eques etiam, auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, 5 detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus permisit, ut sustinere eos nulla vis posset; per arma, per viros late stragem dedere; secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa. Viginti milia hostium caesa eo die traduntur. Magister equitum, 10 ut ex tanta caede, multis potitus spoliis congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum id deorum cuiquam fuit, seu credere libet Fabio auctori eo factum, ne suae gloriae fructum Dictator caperet nomenque ibi scriberet aut 15 spolia in triumpho ferret. Litterae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad Dictatorem missae argumentum fuere minima cum eo communicantis laudes. Ita certe Dictator id factum accepit, ut laetis aliis victoria parta prae se ferret iram tristitiamque. 20

Livy, viii, 30.

2 Dictator = L. Papirius Cursor, noted for the strictness of his military discipline. At this time he had gone to Rome to take the auspices anew (ad auspicium repetendum) and had given strict orders to his Master of the Horse, Q. Fabius Rullianus, to avoid all collision with the enemy during his absence.

7 permisit = gave them their heads. Cf. immittere habenas.

9 turbatis . . . signa = attacked the enemy (dative) when in confusion.

11 spoliis, i.e. the arms taken from the fallen.