The Vision of Anchises is the imperishable record of the national life, where the poet ‘sums up in lines like bars of gold the hero-roll of the Eternal City.’—Myers.
FIRST PUNIC WAR, 264-241 B.C.
The Foundation of Carthage, 878 B.C.
Pygmalion, cognita sororis fuga, cum impio bello fugientem persequi pararet, aegre precibus matris deorumque minis victus quievit. . . . Itaque Elissa delata in Africae sinum incolas eius loci adventu peregrinorum mutuarumque rerum commercio 5 gaudentes in amicitiam sollicitat. Dein empto loco, qui corio bovis tegi posset, in quo fessos longa navigatione socios, quoad proficisceretur, reficere posset, corium in tenuissimas partes secari iubet atque ita maius loci spatium, quam petierat, occupat: unde 10 postea ei loco Byrsae nomen fuit. Confluentibus deinde vicinis locorum, qui spe lucri multa hospitibus venalia inferebant, sedesque ibi statuentibus ex frequentia hominum velut instar civitatis effectum. est. . . . Itaque consentientibus omnibus Carthago 15 conditur, statuto annuo vectigali pro solo urbis. In primis fundamentis caput bubulum inventum est, quod auspicium fructuosae quidem, sed laboriosae perpetuoque servae urbis fuit; propter quod in alium locum urbs translata. Ibi quoque equi caput repertum, 20 bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. Tunc ad opinionem novae urbis concurrentibus gentibus brevi et populus et civitas magna facta.
Justinus, xviii. 5.
1 Pygmalion, King of Tyre, murdered Sychaeus, husband of Elissa (Dido).
4 sinum = Gulf of Tunis. (See Murray’s Classical Atlas.)
5 peregrinorum = of strangers. per + ager. Cf. pilgrim. Fr. pèlerin.
mutuarum rerum commercio = barter.