If once his beames they do down fall.’
FIRST PUNIC WAR, 264-241 B.C.
Carthaginian Victory off Drepana, 249 B.C.
Rashness of Claudius.
Praedictiones vero et praesensiones rerum futurarum quid aliud declarant nisi hominibus ea ostendi, monstrari, portendi, praedici? Ex quo illa ostenta, monstra, portenta, prodigia dicuntur. Quod si ea ficta credimus licentia fabularum, Mopsum, Tiresiam, 5 Amphiaraum, Calchantem, Helenum, quos tamen augures ne ipsae quidem fabulae adscivissent, si res omnino repudiaret, ne domesticis quidem exemplis docti numen deorum conprobabimus? Nihil nos P. Claudi bello Punico primo temeritas movebit, qui 10 etiam per iocum deos irridens, cum cavea literati pulli non pascerentur, mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse nollent? Qui risus, classe devicta, multas ipsi lacrimas, magnam populo Romano cladem attulit. Quid? Collega eius Iunius 15 eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset? Itaque Claudius a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse conscivit.
Cicero, De Nat. Deorum, II. 3. 7-8.
3 ostenta . . . dicuntur = are called in Latin ‘ostenta,’ ‘monstra,’ etc.—Walford.
4 prodigium for prodicium = pro + √dic- δεικ- = point out.
5 Mopsum, etc. = all those stories about Mopsus, etc., in apposition to ea: poetical construction.
Mopsum, the prophet who accompanied the Argonauts.