Nec pavet hic populus (Massilia) pro libertate subire

Obsessum Poeno gessit quod Marte Saguntum.

Lucan, Phars. iii. 349-50.

Cf. also Juv. Sat. xv. 113-14, and the siege of Saragossa, 1808 A.D.

[C12]

SECOND PUNIC WAR, 218-202 B.C.
[A.] The Dream of Hannibal.

Hannibalem Coelius scribit, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis a Iove in deorum concilium vocari; quo cum venisset, Iovem imperasse ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum: quo illum utentem cum exercitu progredi 5 coepisse; tum ei ducem illum praecepisse ne respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse elatumque cupiditate respexisse: tum visam belluam vastam et immanem, circumplicatam serpentibus, quacunque incederet, omnia arbusta, virgulta, tecta 10 pervertere.

Cicero, De Divinatione, i. 24, 49.

1 Coelius, i.e. L. Coelius Antipater (a contemporary of C. Gracchus 123 B.C.), wrote Annales, which contained a valuable account of the Second Punic War. Livy borrows largely from his narrative.