202 hiatu = with its wide-open mouth.
203 Cyllenes, i.e. Mt. Cyllene (Zyria), the highest point in the Peloponnesus, on the borders of Arcadia and Achaia, where Hermes is said to have been born: hence styled Cyllenius.
209 tergore = tergo. poet. and post-Augustian.
Parallel Passage. Livy xxi. 22, and cf. Polybius iii. 47.
SECOND PUNIC WAR, 218-202 B.C.
From the Pyrenees to the Rhone.
Passage of the Elephants.
Elephantorum traiciendorum varia consilia fuisse credo, certe variat memoria actae rei. . . . Ceterum magis constat ratibus traiectos esse elephantos. Ratem unam ducentos longam pedes quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne 5 secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur. Altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, 10 huic copulata est; tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti ubi in minorem applicatam transgressi sunt, extemplo resolutis, quibus leviter annexa erat, vinculis ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur. Ita 15 primis expositis alii deinde repetiti ac traiecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor, cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur. Ibi urgentes inter se cedentibus extremis ab aqua trepidationis aliquantum 20 edebant, donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. Excidere etiam saevientes quidam in flumen; sed pondere ipso stabilis deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in terram evasere. 25
Livy, xxi. 28.
2 variat . . . rei = the accounts of what was done differ.—Dimsdale.