Silius Italicus, iv. 570-580.
574 precibus . . . undas. The poet, in his imitation of Vergil, makes Juno the devoted ally of Hannibal.
576 soli frustrata = prevented from reaching firm ground.
577 lento = sticky.
579 resoluta = crumbling.
References. Livy, xxi. 52-56; Ihne, ii. 187-191.
SECOND PUNIC WAR, 218-202 B.C.
The Battle of Lake Trasimene, 217 B.C. (1)
Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium, quod ex adverso erat, conspexit; ab tergo ac super 5 caput haud* detectae insidiae. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul invadendi. Qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improvisa 10 res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant. Romanus clamore prius undique orto, quam satis cerneret, se circumventum 15 esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est, quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii possent. Consul perculsis omnibus ipse satis, ut† in re trepida, impavidus turbatos ordines, vertente se quoque ad dissonos 20 clamores, instruit, ut tempus locusque patitur, et, quacunque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac pugnare iubet. 25