SECOND PUNIC WAR, 218-202 B.C.
Quintus Fabus Maximus Cunctator.
Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem. Erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. . . . Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem 5 iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius:
Unus homo nobis cunctando restituit rem;
Noenum rumores ponebat ante salutem;
Ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.
Nec vero in armis praestantior quam in toga; qui consul iterum, Sp. Carvilio collega quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti. . . . Multa in eo viro praeclara 15 cognovi, sed nihil admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et consularis. Est in manibus laudatio, quam eum legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus 20 domique praestantior.
Cicero, De Senectute, §§ 10-12.
1 Ego, i.e. M. Porcius Cato, the famous Censor of 184 B.C.
eum qui Tarentum recepit. Tarentum was betrayed to Hannibal 212 B.C. and recovered by Fabius 209 B.C.