[C21]

SECOND PUNIC WAR, 218-202 B.C.
Fabius and his Master of the Horse, 217 B.C.

Ita per variam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset, Minucius convocatis militibus ‘Saepe ego’ inquit ‘audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, qui bene monenti oboediat; qui 5 nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio iungamus; ad praetorium 10 eius signa cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellavero, quod beneficio erga nos ac maiestate eius dignum est, vos, milites, eos, quorum vos modo arma ac dexterae texerunt, patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis 15 animorum gloriam dies hic dederit.’ Signo dato conclamatur inde, ut colligantur vasa. Profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes, qui circa erant, converterunt. 20

Livy, xxii. 29, 30.

Context. Fabius’ policy of ‘masterly inactivity’ had become so unpopular at Rome that the command of the army was divided between Fabius and Minucius, who risked a battle, and was only saved from a destruction as complete as that of the Trebia by the timely aid of Fabius. Minucius publicly and fully atones for his rashness.

4 consulat = can give counsel—so consulere l. 6.

6-7 extremi ingenii = has the meanest capacity. gen. of quality.

7-8 prima . . . sors est = the highest rank in the scale of spirit and intellect.—Dimsdale.

14 patronos = as the authors of your freedom. Patronus = legal title used by a freed slave (libertus) of his former master. The soldiers of Minucius are to think of themselves as liberti, owing their freedom to those of Fabius, who are thus their patroni.