18-19 ut . . . protegam. The two Consuls had the chief command of the army on alternate days. Varro was in command at Cannae.

‘The overthrow of Cannae was so complete that every other nation but the Romans would have given up the idea of further resistance.’—Ihne.

[C24]

SECOND PUNIC WAR, 218-202 B.C. CANNAE, 216 B.C. (3)
[A.] Maharbal urges Hannibal to march on Rome.

Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque, ut tanto perfunctus bello diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus, ‘Immo 5 ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto’ inquit ‘victor in Capitolio epulaberis. Sequere: cum equite, ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam.’ Hannibali nimis laeta res est visa maiorque, quam ut eam statim capere animo posset. Itaque voluntatem 10 se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. Tum Maharbal: ‘Non omnia nimirum eidem di dedere; vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.’ Mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. 15

Livy, xxii. 51.

2-4 diei . . . sumeret = he should take what remained of that day and the following night for rest.—Church and Brodribb.

8 venisse, sc. te, suggested by sequere.—Dimsdale.

9 res = the idea, i.e. of such a rapid termination to the war.—D.