THIRD MACEDONIAN WAR, 171-168 B.C.
Pydna (Aemilius Paulus), 168 B.C. (2)
In medio secunda legio immissa dissipavit phalangem; neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentes 5 hastis intolerabiles vires sunt; si carptim aggrediendo circumagere immobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue implicantur: si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turbantur. Sicut tum adversus catervatim 10 incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire cogebantur, et Romani, quacumque data intervalla essent, insinuabant ordines suos. . . . Diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est; postremo, qui ex hostium manibus elapsi erant, 15 inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant tendentes, suppliciter vitam orabant; et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam occiderent, 20 longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt. Sed cum hostiliter e scaphis caederentur, retro, qui poterant, nando repetentes terram, in aliam foediorem pestem incidebant. Elephanti enim, ab rectoribus ad litus acti, exeuntes obterebant 25 elidebantque.
Livy, xliv. 41, 42.
1 In medio . . . immissa = On the centre the second legion charged (immissa), i.e. into the interstices of the phalanx, which was not preserving its usual close order.—Rawlins.
4-6 fluctuantem . . . vires sunt = first demoralised the phalanx so as to make it waver, (fluctuantem), and then shattered it. Its (aggressive) force, so long as it keeps close order and bristles with couched (intentis) spears, is irresistible (intolerabiles).
6 carptim aggrediendo = by repeated harassing attacks.
10 ruinae modo = in hopeless confusion.—R.
17 classe. The Roman fleet under Octavius was co-operating with the army.
Results of the Battle. Perseus was captured, and his kingdom was divided into four independent parts. The Macedonian phalanx had fought its last great battle.