20 Asculi eversione. The siege was memorable for the desperate patriotism of the besieged under their leader Judacilius, cf. siege of Saguntum.

Reference. Ihne, Hist. vol. v. pp. 190-220.

[B11]

L. CORNELIUS SULLA, 138-78 B.C.
His Character and Bearing.

Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam exstincta maiorum ignavia, litteris Graecis et Latinis iuxta atque doctissimi eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum sed gloriae cupidior: tamen ab negotiis numquam voluptas remorata; 5 facundus callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxumae pecuniae largitor. Atque illi, felicissumo omnium ante civilem victoriam, numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitavere fortior 10 an felicior esset. Nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere. Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, solertissumus omnium in paucis 15 tempestatibus factus est. Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus aliis per se ipse dare beneficia, invitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare ut illi quam plurimi deberent, ioca atque 20 seria cum humillumis

agere, in operibus in agmine atque ad vigilias multus adesse neque interim, quod prava ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantum modo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire. 25

Sallust, Jug. 95, 96.

1 nobilis, i.e. of a patrician family which had held curule offices.

1-2 familia . . . exstincta. The Cornelii were a distinguished gens in early times and included 7 patrician families (e.g. the Lentuli and Scipios). Of these the Sullae were the least known.