‘Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
Ille quod exiguum restabat sanguinis urbi
Hausit: dumque nimis iam putria membra recidit,
Excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
Qua morbi duxere, manus . . . .
Tum data libertas odiis, resolutaque legum
Frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,
Sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia victor
Iusserat . . .
Hisne Salus rerum, Felix his Sulla vocari,