Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
Nescio quod cupiens hortari coepit eundem
Verbis, quae timido quoque possent addere mentem:
‘I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?’
Post haec ille catus, quantumvis rusticus, ‘Ibit,
Ibit eo quo vis qui zonam perdidit,’ inquit.
Horace, Ep. II. ii. 26-40.
26 viatica = savings (cf. prize-money). viaticum = originally travelling-money.
28 vehemens lupus = a very wolf in his fury. Cf. Vergil’s simile for a forlorn hope—‘lupi ceu | Raptores.’—Wickham.