Quique necem Crassi vindicet, ultor erit.”
Ovid, Fasti, vi. 465-468.
467-468 During the last few months of his life, Caesar was occupied with the preparations for his expedition against the Parthians. In 36 B.C. Antonius carried on a disastrous campaign against Phraates, King of Parthia, but in 20 B.C. Augustus received from the King the Eagles (signa, l. 467) and prisoners captured at Carrhae.
CICERO, GOVERNOR OF CILICIA, 51-50 B.C.
His humane Administration.
Ipse in Asiam profectus sum Tarso Nonis Ianuariis, non mehercule dici potest, qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque Tarsensium; postea vero quam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium, quae sex 5 mensibus imperii mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat. Illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu; civitates locupletes, ne in hiberna milites reciperent, magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica CC, qua ex 10 insula—non ὑπερβολικῶς, sed verissime loquor—nummus nullus me obtinente erogabatur. Ob haec beneficia, quibus illi obstupescunt, nullos honores mihi nisi verborum decerni sino; statuas, fana, τέθριππα prohibeo, nec sum in ulla re alia molestus 15 civitatibus, sed fortasse tibi, qui haec praedicem de me. Perifer, si me amas; tu enim me haec facere voluisti. Iter igitur ita per Asiam feci, ut etiam fames, qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia—messis enim nulla fuerat—, mihi optanda 20 fuerit: quacumque iter feci, nulla vi, nullo iudicio, nulla contumelia auctoritate et cohortatione perfeci, ut et Graeci et cives Romani, qui frumentum compresserant, magnum numerum populis pollicerentur.
Cicero, Ep. ad Atticum, v. 21.
1 in Asiam, i.e. to the districts N. of the Taurus range, which belonged geographically to Asia in the Roman sense, but were politically attached to Cilicia.—Watson.
Tarso = on the R. Cydnus, about twelve miles above its mouth. Pompeius made Tarsus the capital of the new province of Cilicia, 66 B.C.