Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
Vergil, Georg. i. 489-497.
489 Ergo = therefore, in fulfilment of the terrible warnings at the death of Caesar.
490 iterum, i.e. at Philippi 42 B.C.; the first time at Pharsalus.
CIVIL WAR, 49-45 B.C. (10)
How Pompeius died, 48 B.C.
Pompeius, deposito adeundae Syriae consilio, et aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito, duobusque milibus hominum armatis, Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolemaeus, puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra 5 bellum gerens, quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat; castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum Pompeius misit, ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur atque illius opibus in 10 calamitate tegeretur. Sed, qui ab eo missi erant, confecto legationis officio, liberius cum militibus regis colloqui coeperant eosque hortari, ut suum officium Pompeio praestarent, neve eius fortunam despicerent. His tunc cognitis rebus amici regis, 15 qui propter aetatem eius in procuratione erant regni, sive timore adducti, ne Pompeius Alexandriam Aegyptunique occuparet, sive despecta eius fortuna, iis, qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt: ipsi, 20 clam consilio inito, Achillan, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus naviculam parvulam conscendit cum paucis suis, et ibi 25 ab Achilla et Septimio interficitur.
Caesar, de Bello Civili, iii. 103, 104 (sel.)