Herculis Antaeique Hesperidumque choros,
Tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,
Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,
Qua rudis Argoa natat inter saxa columba
In faciem prorae pinus adacta novae,
Et siqua Ortygii visenda est ora Caystri,
Et quae septenas temperat unda vias;
Omnia Romanae cedent miracula terrae;
Natura his posuit, quicquid ubique fuit.
Armis apta magis tellus, quam commoda noxae: