Cives congenitos concludat moenibus unis
Urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.
En ades omnipotens, concordibus influe terris:
Iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu
Pax et Roma tenent: capita haec et culmina rerum
Esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur:
Et pax ut placeat, facit excellentia Romae,
Quae motus varios simul et dicione coercet
Et terrore premit.
Prudentius, contra Symmachum, ii. 583-640 (sel.).