For those ‘qui corporis cura mentem obruerunt.’
[A.] Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem, ac latera firmandi. Cum tibi feliciter sagina cesserit, et tori creverint: nec vires unquam opimi bovis, nec pondus aequabis. Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur, et minus agilis est. Itaque, quantum potes circumscribe corpus tuum, et animo locum laxa. Multa sequuntur incommoda huic deditos curae. Primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit, et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit; deinde copia ciborum subtilitas animi impeditur. Accedunt pessimae notae, mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati: quibus ad votum dies est actus, si bene desudaverunt, si in locum eius quod effluxit, multum potionis altius ieiuno gutture regesserunt. Bibere et sudare, vita cardiaci est. Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora laxent, et tempori parcant: cuius praecipua ratio habenda est. Cursus, et cum aliquo pondere manus motae, et saltus, vel ille qui corpus in altum levat, vel ille qui in longum mittit, vel ille (ut ita dicam) saliaris, aut (ut contumeliosius dicam) fullonius. Quodlibet ex his elige, usu fit facile. Neque ego te iubeo semper imminere libro, aut pugillaribus. Dandum et aliquod intervallum animo: ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur.
Seneca, Ep. xv. 8.
‘They needs must die.’
Incognitum istud facinus, ac dirum nefas
A me quoque absit. Quod scelus miseri luent?
Scelus est Iason genitor, et maius scelus
Medea mater. Occidant: non sunt mei.
Pereant? mei sunt. Crimine et culpa carent.