[B.] Apud maiores theatri gradus tantum fuerunt. Nam scena de lignotantum ad tempus fiebat, unde hodieque permansit consuetudo, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus. Scena autem, quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis. Versilis tunc erat, cum subito tota machinis quibusdam convertebantur, et aliam picturae faciem ostendebat. Ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur interior. Unde perite utrumque tetigit, dicens, ‘Versis discedat frontibus’: singula singulis complectens sermonibus. Quod Varro et Suetonius commemorant.
Suet. ap. Serv. Georg. iii. 24.
The Awnings.
Et vulgo faciunt id lutea russaque vela
Et ferrugina, cum magnis intenta theatris
Per malos volgata trabesque trementia flutant;
Namque ibi consessam caveai subter et omnem
Scaenai speciem, patrum coetumque decorum
Inficiunt coguntque suo fluitare colore.