Vel quod in mari non natumst neque habet squamas ne feras.

Gr.

Quid tu? nunquam audisti antehac vidulum esse piscem? Tr. Scelus,

Nullus est. Gr. Immost profecto: ego qui sum piscator scio.

Verum rare capitur: nullus minus saepe ad terram venit.

Tr.

Nil agis: dare verba speras mihi te posse, furcifer.

Quo colorest? Gr. Hoc colore capiuntur pauxilluli:

Sunt alii puniceo corio, magni autem, atque atri.

Tr.