Domum revortor, quin te in fundo conspicer

Fodere aut arare aut aliquid ferre. Denique

Nullum remittis tempus neque te respicis.

Haec non voluptati tibi esse satis certo scio.

‘Enim,’ dices, ‘quantum hic operis fiat poenitet.’

Quod in opere faciundo operae consumis tuae,

Si sumas in illis exercendis, plus agas.

Me.

Chremes, tantumne ab re tuast oti tibi,

Aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?