Simonides ut vidit, ‘Dixi’ inquit ‘mea

Mecum esse cuncta: vos quod habuistis, perit.’

iv. 23.

* Cf. ‘Omnia bona mea mecum sunt.’—Seneca, Ep. 9.

Mons Parturiens.

[B.]

Mons parturibat, gemitus immanes ciens,

Eratque in terris maxima expectatio.

At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,

Qui, magna cum minaris, extricas nihil.