Inducat rugas inficiatque comas.
Hic veniat natalis avis prolemque ministret,
Ludat et ante tuos turba novella pedes.
II. ii.
Cf. Tibull. I. vii. 49-54; Persius, ii. 1-4.
HUNTING.
On the delights of hunting with a note-book.
[A.] Ridebis, et licet rideas. Ego ille, quem nosti apros tres, et quidem pulcherrimos, cepi. Ipse? inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam: erat in proximo, non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares. Meditabar aliquid enotabamque, ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est, quod contemnas hoc studendi genus. Mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur. Iam undique silvae et solitudo, ipsumque illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras. Experieris non Dianam magis montibus, quam Minervam inerrare. Vale.
Pliny, Ep. i. 6.