A Street Cry.
[II.] Cum M. Crassus exercitum Brundisii imponeret, quidam in portu, caricas Cauno advectas vendens, Cauneas! clamitabat. Dicamus, si placet, monitum ab eo Crassum, caveret, ne iret (cau[e] n[e] eas = do not go): non fuisse periturum, si omini paruisset. Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternutamenta erunt observanda.
Cicero, Div. ii. 40. 84.
K. Q. C.
K perspicuum est littera quod vacare possit;
Et Q, similis, namque eadem vis in utraque est;
Quia qui locus est primitus unde exoritur C,
Quascunque deinceps libeat iugare voces,
Mutare necesse est sonitum quidem supremum,