Verg. Aen. i. 461-2.
CONSOLATIO.
‘Whom the gods love die young.’
[A.] Una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar: at poterat sufficere solatio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo vidisse virtutes ingeni, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est, celerius occidere festinatam maturitatem: et esse nescio quam quae spes tantas decerpat invidiam, ne videlicet ultra, quam homini datum est, nostra provehantur. Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas, et in utracumque lingua, tanquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. Sed haec spes adhuc: illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione, mensium octo valetudinem tulit! ut me in supremis consolatus est! quam etiam deficiens, iamque non *noster, ipsum illum alienatae mentis errorem circa solas literas habuit!
Quintilian, Inst. Or. VI. i. 9.
* Cf. ‘Invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.’—Verg. G. iv. 498.
Servius Sulpicius to Cicero.
[B.] Quae res mihi non mediocrem consolationem attulerit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit. *Ex Asia rediens, cum ab Aegina Megaram versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere. Post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus: quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: ‘Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?’
Cicero, Ep. ad Fam. iv. 5.
* Cf. Byron, Childe Harold, iv. 44-5.