The Tomb of Archimedes.
I (a) Archimedis ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis, indagavi sepulcrum. |II| Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam: qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro. |III| Ego autem, cum omnia collustrarem oculis—est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulcrorum—animadverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. |IV| Atque ego statim Syracusanis—erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbitrari esse quod quaererem. |V, VI| Immissi cum falcibus multi purgarunt locum. || Quo cum patefactus esset aditus, accessimus: |VII| apparebat in sepulcro epigramma, exesis posterioribus partibus versiculorum, dimidiatis fere. ||
Cicero.
The Tomb of Archimedes.
I (b) Archimedis ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, [cum esse omnino negarent,] saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis, indagavi sepulcrum. II Tenebam enim quosdam senariolos, [quos in eius monumento esse inscriptos acceperam]: [qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro.] III Ego autem, [cum omnia collustrarem oculis]—est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulcrorum—animadverti columellam non multum e dumis eminentem, [in qua inerat sphaerae figura et cylindri]. IV Atque ego statim Syracusanis—erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbitrari esse [quod quaererem]. V, VI Immissi cum falcibus multi purgarunt locum. [Quo cum patefactus esset aditus], accessimus: VII apparebat in sepulcro epigramma, exesis posterioribus partibus versiculorum, dimidiatis fere.
Cicero.
Demonstration VI.
Cicero, Tusc. v. 23. 64.
Read the Passage through carefully.—As you read you will notice many allusions and key-words, e.g. Archimedes, ego quaestor, Syracusanis, sepulcrum, etc. These, taken in connection with the heading and the author, will suggest to you the main subject of the passage—the finding of the Tomb of Archimedes by Cicero.