[1463] Epp. iii. 36. “Vos ab illis et ego a vobis discessimus, veluti non nos in hac terra amplius invicem visuri.”

[1464] Epp. iii. 35. See the next chapter.

[1465] Ib. “Rex ore suo mihi præcepit … et postquam Cantuarberiam reddi mihi mandavit per litteras proprio sigillo signatas.”

[1466] Ib. “Idcirco de Cantuaria exire non audeo, nisi in illam partem ex qua hostium expectamus adventum.”

[1467] Ib. 36. “Quod quæritis a me cur et qua justitia episcopi alii me abnegantes a me discesserunt, nec sunt reversi dignam agentes pœnitentiam, hoc potius ab illis quærendum erat quam a me.”

[1468] Ib. “Reversi hactenus sunt ut illam obedientiam quam Cantuariensi sedi promiserant se mihi servaturos faterentur.”

[1469] Epp. iii. 36. “Dicitis quosdam illorum vobis dixisse ideo non offendisse in me, quia permisi me a catholica ecclesia transferri ad schismaticos et ab illis consecrari, si fieri, sicut additis, potest; et a schismatico rege investituram accepisse, et illi fidelitatem et hominium fecisse, quos omnes sciebam esse schismaticos et divisos ab ecclesia Christi, et a capite meo Urbano pontifice, quem ipsi, me audiente, abnegabant.”

[1470] Epp. iii. 36. “Illi non abnegabant canonicum Romanum pontificem, quicunque esset, nec Urbanum negabant esse pontificem; sed dubitabant propter illam quæ modo nata est dissensionem, et propter dubitationem illum suscipere quasi certum differebant; nec ullum judicium illos ab ecclesia segregaverat, et omnino obedientiam Romanæ sedis tenere se fatebantur et sub professione obedientiæ Romani pontificis me consecrarunt.”

[1471] Ib. “Denique dominus papa sciebat me esse consecratum et a quibus, et cui regi feceram quod feci. Et tamen pallium quod archiepiscopus Cantuariæ solet habere, mihi per vestram caritatem, non ut schismatico, sed ut accepto, non ut reprobans, sed ut approbans misit, et sic quod de me factum erat confirmavit.”

[1472] Ib. “Si vobis hæc calumnia attendenda videtur, cur earn ante pallii concessionem mihi tacuistis? Si negligenda putatur, vos judicate quam diligenter sit a vobis inculcanda.”