[1512] Eadmer, Hist. Nov. 35. “Quæ pecunia per Angliam, partim data, partim exacta, totum regnum in immensum vastavit.”
[1513] Chron. Petrib. 1096. “Ðis wæs swiðe hefigtíme gear geond eall Angelcyn, ægðer ge þurh mænigfealde gylda and eac þurh swiðe hefigtymne hunger, þe þisne eard þæs geares swiðe gedrehte.”
[1514] Flor. Wig. 1091. “Comites, barones, vicecomites, suos milites et villanos spoliaverunt.”
[1515] Will. Malms. iv., iv. 318. “Super violentia querimoniam facientes, non se posse ad tantum vectigal sufficere, nisi si miseros agricolas omnino effugarent.”
[1516] Will. Malms. iv. 318. “Quibus curiales, turbido, ut solebant, vultu, ‘Non habetis,’ inquiunt, ‘scrinia auro et argento composita, ossibus mortuorum plena? nullo alio responso obsecrantes dignati.’”
[1517] Ib. “Ita illi, intelligentes quo responsio tenderet, capsas sanctorum nudaverunt, crucifixos despoliaverunt, calices conflarunt, non in usum pauperum, sed in fiscum regium: quicquid enim pene sancta servavit avorum parcitas, illorum grassatorum absumsit aviditas.” Cf. the account of the spoliation of Waltham in Appendix H.
[1518] Eadmer, Hist. Nov. 35. “Conventus est et Anselmus per id temporis, et ut ipse quoque manum auxilii sui in tam rationabili causa regi extenderet, a quibusdam suis est amicis admonitus.”
[1519] Eadmer describes this transaction at length; and adds that Anselm gave the two hundred pounds to the King, “cum illis quæ de suis habere poterat pro instanti necessitate, ut rebus consuleret.”
[1520] This fact comes from a letter of Bishop Ivo of Chartres (Du Chesne, iv. 219) addressed to King Philip; “Excellentiæ vestræ litteras nuper accepi, quibus submonebar ut apud Pontesium vel Calvummontem cum manu militum vobis die quam statueratis occurrerem, iturus vobiscum ad placitum quod futurum est inter regem Anglorum, et comitem Normannorum, quod facere ad præsens magnæ et multæ causæ me prohibent.” One of these reasons is that he will not have anything to do with Bertrada, against whom he again strongly exhorts the King. He himself will not be safe in the King’s court, because of her devices; such at least seems to be the meaning of the general remark, “Postremo novit vestra serenitas, quia non est mihi in curia vestra plena securitas, in qua ille sexus mihi est suspectus et infestus, qui etiam amicis aliquando non satis est fidus.” Another reason is more curious, and seems to imply that some fighting was looked for; “Præterea casati ecclesiæ, et reliqui milites pene omnes vel absunt, vel pro pace violata excommunicati sunt: quos sine satisfactione reconciliare non valeo et excommunicatos in hostem mittere non debeo.”
[1521] Ord. Vit. 675 A. “Odo Baiocensis episcopus cum Rodberto duce, nepote suo, peregrinatus est. Tantus enim erat rancor inter ipsum et regem pro transactis simultatibus, ut nullatenus pacificari possent ab ullis caduceatoribus. Rex siquidem magnanimus et iracundus et tenacis erat memoriæ, nec injuriam sibimet irrogatam facile obliviscebatur sine ultione.”