[1571] “Causa discidii utique, non ex rei veritate producta, sed ad omnem pro Deo loquendi aditum Anselmo intercludendum malitiose composita.”

[1572] Ib. “Tacuit ergo, nec quicquam nuntio respondit, reputans hoc genus mandati ad ea perturbationum genera pertinere quæ jam olim sæpe sibi recordabatur illata, et ideo hoc solum ut Deus talia sedaret supplici corde precabatur.”

[1573] Ib. “Verebatur ne hæc Dei judicio sibi damno fierent, si quibus modis posset eis obviare non intenderet.”

[1574] Ib. “Sed obviare sibi impossibile videbat, quod totius regni principem aut ea facere aut eis favere perspicuum erat. Visum itaque sibi est auctoritatem et sententiam apostolicæ sedis super his oportere inquiri.” Yet that he did design a last effort with the King, before he said anything about the Pope, is plain by his actually attempting it.

[1575] Eadmer, Hist. Nov. 37. “Cum igitur in Pentecoste, festivitatis gratia, regiæ curiæ se præsentasset, et modo inter prandendum, modo alias quemadmodum opportunitas se offerebat, statum animi regalis quis erga colendam æquitatem esset studiose perquisisset, eumque qui olim fuerat omnimodo reperisset, nihil spei de futura ipsius emendatione in eo ultra remansit.”

[1576] Ib. “Peractis igitur festivioribus diebus, diversorum negotiorum causæ in medium duci ex more cœperunt.” This notice is important as showing us the order in which business was done in these assemblies.

[1577] Ib. “Ut culpæ addictus aut ingentem regi pecuniam penderet, aut ad implorandam misericordiam, ejus caput amplius non levaturus, se totum impenderet.”

[1578] Eadmer, Hist. Nov. 37. “Accersitis ad se quos volebat de principibus regis, mandavit per eos regi se summa necessitate constrictum velle, per licentiam ipsius, Romam ire.”

[1579] Eadmer, Hist. Nov. 38. “Potestas in manu sua est; dicit quod sibi placet. At si modo non vult concedere, concedet forsitan alia vice. Ego preces multiplicabo.”

[1580] Ib. “Insequenti mense Augusto cum de statu regni acturus rex episcopos, abbates, et quosque regni proceres, in unum præcepti sui sanctione egisset.”