[298] “Tunc rex ait, ‘In veritate credas, episcope, quod nullo modo Dunelmum reverteris et quod homines tui Dunelmi nullatenus remanebunt, nec tu manus meas evades donec castellum tuum liberum mihi reddas.’”

[299] Mon. Ang. u. s. “Si episcopus amplius castellum suum vobis contradixerit, bene eum capere potestis, quia conductum quem hactenus habuit nunc dimittit, cum prior conventionem frangit, et barones vestros probare appetit quod fidem suam servarent non bene.”

[300] On Randolf Peverel and his alleged connexion with William, see N. C. vol. iii. p. 662; iv. 200; v. 26.

[301] Mon. Angl. i. 248. “Tunc Radulfus Piperellus et omnes laici unanimiter conclamantes dixerunt; ‘Capite eum, capite eum, bene enim loquitur iste vetustus ligaminarius.’” One would like to have the original French of this somewhat irreverent description of the Archbishop, but gaoler seems to be the most likely meaning of the unusual word ligaminarius.

[302] Ib. “Multum precor dominum meum regem ne fidem meam inde faciat me mentiri, nullum enim proficuum in me haberet ulterius.”

[303] Ib. “Rex bene vos adquietavit; plenam namque rectitudinem episcopo obtulit, et ipse eam vobis audientibus recusavit, regem quoque Romam injuste invitavit; recognoscat igitur episcopus hoc justum fecisse judicium, et si illud sequi nollet, et rex sibi naves inveniet et conductum.”

[304] “Christianam legem quam hic scriptam habeo, testem invoco.” See above, [p. 104].

[305] Mon. Ang. u. s. “Non est justum ut placitum vel judicium regis pro aliqua contradictione longius procedat, sed quotiens in curia sua judicium agitur, ibidem necesse est ut concedatur vel contradicatur, tu ergo judicium nostrum vel hic concede, vel hic evidenti ratione contradicito.”

[306] Ib. “Rex ait, ‘Dicas licet quidquid velis, non tamen effugies manus meas nisi castellum prius mihi reddas.’” The Bishop has just before spoken of “Roma, ubi debeo et ubi justitia magis quam violentia.”

[307] Ib. “Cum vos non solum episcopatum, verum et omnia mea, injuste abstuleritis, et ipsam modo sedem violenter auferre velitis, pro nulla re quam facere possim capi me patiar.”