[308] Ib. “Constituta est ergo dies qua episcopus urbem suis hominibus vacuaret et rex ibi suos poneret.”
[309] Ib. “Tu pro regis damno et omnium nostrorum dedecore vadis Romam, et ipse tibi terram dimitteret? Remane in terra sua, et ipse episcopatum tuum præter urbem tibi reddet, ea conditione quod in curia sua judicio baronum suorum rectitudinem sibi facias.”
[310] Mon. Ang. u. s. “Ego apostolicam sedem appellavi, quia in curia ejus nullum justum judicio audio et nullo modo dimittam quin illuc vadam.”
[311] Ib. “Tunc rex ait, ‘Faciat mihi episcopus fiduciam quod damnum meum citra mare non quærat vel recipiat, et quod naves meas quas sibi inveniam non detinebit frater meus vel aliquis suorum ad damnum meum contra nautarum voluntatem.’”
[312] Mon. Ang. u. s. “Reginaldus Paganellus ait, ‘Certe comites vestri promiserunt hoc quod dicit episcopus et convenienter inde eos custodite.’” “Reginaldus” must surely be a slip for “Radulfus.”
[313] Ib. “‘Tace,’ inquit rex, ‘quia pro nullius fiducia naves meas perdere patiar, sed, si episcopus inde se fiduciam fecisse cognoverit, super illam aliam non requiram.’”
[314] Ib. “Tunc rex iratus ait, ‘Per vultum de Luca, in hoc anno mare non transibis, nisi fiduciam quam de navibus requiro prius modo feceris.’”
[315] Ib. “Faciam hanc et multo majorem, si necesse fuerit, fiduciam antequam hic in captione detinear; sed bene omnes audiant quod ea invitus faciam et captionis timore coactus.”
[316] Ib. “Rex ait, ‘Nullum conductum habebis, sed Wiltone moraberis donec ego vere sciam quod castellum habeam in mea potestate, et tunc demum naves recipies et conductum.’” Wilton seems an odd place for the purpose; should it be “Wintonie?”
[317] Mon. Ang. u. s. “Cum quod vellem et deberem facere non valeam, hoc ipsum quod dicitis injuste patiar et coactus.”