Volumus eciam et per presentes concedimus prefatis Gubernatoribus Scole predicte quod habeant et habebunt has litteras nostras patentes sub magno Sigillo nostro Anglie debito modo factas et sigillatas, absque fine seu feodo magno vel parvo nobis in Hanaperio nostro, seu alibi, ad usum nostrum, proinde quoquomodo reddendo, solvendo vel faciendo.
Eo quod expressa mencio de vero valore annuo, aut de aliquo alio valore, aut de certitudine premissorum, sive eorum alicujus, aut de aliis donis sive concessionibus per nos aut per aliquem progenitorum nostrorum prefatis modernis Gubernatoribus Scole predicte ante hec tempora factis, in presentibus minime facta existit, aut aliquo statuto, acta, ordinacione, provisione sive restriccione inde in contrarium facto, edito, ordinato sive proviso, aut aliqua alia re, causa vel materia quacumque in aliquo non obstante.
In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes.
Teste me ipso apud Westmonasterium vicesimo sexto die Maii anno regni nostri septimo.
Per breve de privato sigillo et de praedicta aucthoritate Parliamenti.
Irorogatur in officio Willim Notte Auditoris ibin 9no die Junii Anno Regni nunc Edwardi Sexti septimo.