[95] ‘Saturnalia Athenis agitabamus hilare prorsum et modeste, non (ut dicitur) “remittentes animum,” nam “remittere” inquit Musonius “animum quasi amittere est”’ Gellius, N. A. xviii 2, 1.
[96] ‘iustum ac tenacem propositi virum | non civium ardor prava iubentium, | non vultus instantis tyranni | mente quatit solida’ Hor. C. iii 3, 1-4.
[97] ‘hanc stabilem animi sedem Graeci εὐθυμίαν vocant; ego tranquillitatem voco’ Sen. Dial. ix 2, 3.
[98] Cic. Tusc. disp. iv 10, 23.
[99] ‘ut enim corporis temperatio, cum ea congruunt inter se ex quibus constamus, sanitas, sic animi dicitur, cum eius iudicia opinionesque concordant, eaque animi est virtus’ ib. 13, 30.
[100] ‘roga bonam mentem, bonam valetudinem animi, deinde tunc corporis’ Sen. Ep. 10, 4; ‘orandum est, ut sit mens sana in corpore sano’ Juv. Sat. x 356.
[101] ‘beata est vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae, deinde fortis et vehemens, tum pulcherrima ac patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie’ Sen. Dial. vii 3, 3.
[102] ‘actio recta non erit, nisi fuerit recta voluntas’ Sen. Ep. 95, 57; ‘gratus potest esse homo voluntate’ Ben. ii 31, 1; ‘sic timere, sic maerere, sic in libidine esse peccatum est, etiam sine effectu’ Cic. Fin. iii 9, 32; ‘The being of the good is a certain kind of will (προαίρεσις); the being of the bad is a certain kind of will. What then are externals? Material for the will’ Epict. Disc. i 29, 1 and 2.
[104] Arnim i 250.