[125] ‘relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum quae natura eveniant, selegentem quae secundum naturam, et si quae contra naturam sunt, reicientem; id est, convenienter congruenterque naturae vivere’ ib. 9, 31 (after Posidonius).
[126] ‘ut si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus assistat; qui ita talis erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem; qui aliter, contra. neque tamen illa praepositio ad eum quem dixi finem pertinebit: sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent’ ib. 16, 54; compare also 6, 22; ‘non est turpe non consequi, dummodo sequaris’ Sen. Ben. v 5, 3.
[127] αὐτάρκη τε εἶναι αὐτὴν [τὴν ἀρετὴν] πρὸς εὐδαιμονίαν Diog. L. vii 127; ‘a Zenone hoc magnifice tanquam ex oraculo editur: virtus ad bene vivendum se ipsa contenta est’ Cic. Fin. v 27, 79; cf. Pearson, Fragments, p. 19.
[128] ‘testatur saepe Chrysippus tres solas esse sententias, quae defendi possint, de finibus bonorum; aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque’ Cic. Ac. ii 45, 138.
[129] ‘crescere bonorum finem non putamus’ Cic. Fin. iii 14, 48; ‘honestum nullam accessionem recipit’ Sen. Ep. 66, 9; ‘summum bonum nec infringitur nec augetur; in suo modo permanet, utcunque se fortuna gessit. utrum maiorem an minorem circulum scribas, ad spatium eius pertinet, non ad formam’ ib. 74, 26 and 27.
[132] ‘cum [Panaetius] sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit’ Cic. Off. iii 3, 12; ‘solebat narrare Pompeius se, cum Rhodum venisset decedens ex Syria, audire voluisse Posidonium; sed cum audivisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere ... itaque eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod honestum esset, cubantem disputavisse: cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse: “nihil agis, dolor: quamvis sis molestus, nunquam te esse confitebor malum”’ Tusc. disp. ii 25, 61; cf. Sen. Ep. 87, 35.
[134] Diog. L. vii 128.