[268] Ita cum potentia avaritia sine modo, modestiaque invadere, polluere, et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere. p. 81.
Sibi quisque ducere, trahere rapere. De Bell. Jug. p. 81.
[269] Eos paulatim expulsos agris, inertia atque inopia incertas domos habere subegit: cæpere alienas opes petere, libertatem suam cum Republica venalem habere. Sall. Orat. 2. ad Cæsarem de Repub. Ordinand. p. 197.
[270] Ita omnia in duas partes abstracta sunt: respublica, quæ media fuerat, dilacerata. De Bell. Jug. p. 80.
[271] Pecuniæ cupido fidem, probitatem ceterasque bonas artes subvertit; pro his superbiam, crudelitatem deos negligere, omnia venalia habere edocuit. De Bell. Cat. p. 7.
[272] Cupido Imperii, id. p. 7.
[273] Primo pecuniæ, dein imperii cupido crevit, ea quasi materies omnium malorum fuere.... Post ubi contagio, quasi pestilentia, invasit, civitas immutata, imperium ex justissimo atque optumo, crudele intolerandumque factum. De Bell. Cat. p. 7.
[274] Aliud clausum in pectore, aliud promptum in lingua habere, amicitias, inimicitiasq; vultum, quam ingenium bonum habere. Ibid.
[275] Malitia præmiis exercetur; ubi ea demseris, nemo omnium gratuito malus est. p. 200.
[276] Nam, ubi malos præmia sequuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. Sall. Orat. Philip. contra Lapid. p. 145.