[277] Pauci potentes, quorum in gratia plerique concesserant, sub honesto patrum, aut plebis nomine dominationes affectabant, bonique et mali cives appellati, non ob merita in rempublicam (omnibus pariter corruptis) sed uti quisque locupletissimus et injuria validior, quia præsentia defendebat, pro bono ducebatur. Frag. p. 139.
[278] Iidem illi factiosi regunt, dant, adimunt quæ lubet; innocentes circumveniunt: suos ad honorem extollunt. Non facinus, non probrum, aut flagitium obstat, quo minus magistratus expetant: quod commodum est, trahunt, rapiunt: postremo tamquam urbe capta, lubidine ac licentia sua pro legibus utuntur. Sall. Or. 2. ad Cæsar. p. 196.
[279] Divitiis, quas honeste habere licebat, per turpitudinem abuti properabant. Lubido strupri, ganeæ, cæterique cultus non minor incesserat.... Vescendi causa, terra mariq; omnia exquirere; dormire priusquam somni cupido esset: non famam, aut sitim, neq; frigus, neq; lassitudinem operiri; sed ea omnia luxu ante capere. Hæc juventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incedebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat: eo profusius omnibus modis quæstui atque sumtui deditus erat. Sall. de Bell. Cat. p. 9.
[280] Ubi divitiæ claræ habentur, ibi omnia bona vilia sunt, fides, probitas, pudor, pudicitia. Sall. Orat. 2. ad Cæs. p. 199.
[281] Itaque omnes concessere jam in paucorum dominationem, qui per militare nomen, ærarium, exercitum, regnum, provincias occupavere, et arcem habent ex spoliis vestris: cum interim more pecudum vos multitudo singulis habendos, fruendosque præbetis, exsuti omnibus, quæ majores reliquere: nisi quia vosmet ipsi per suffragia, uti præsides olim, nunc dominos destinatis. Salt. Frag. Orat. Lepid. ad Pleb. p. 160.
[282] Διαφθειρομένου δὲ τοῦ δήμου ταῖς δωροδοκίαις ὑπὸ τῶν φιλαρχούντων, καὶ χρωμένων τῷ δεκάζεσθαι καθάπερ ἐργασίᾳ συνήθει τῶν πολλῶν, βουλόμενος ἐκκόψαι παντάπασι τὸ νόσημα τοῦτο τῆς πόλεως, ἔπεισε δόγμα θέσθαι τὴν σύγκλητον, ὅπως οἱ κατασταθέντες ἄρχοντες, εἰ μηδένα κατήγορον ἔχοιεν, αὐτοὶ παριόντες ἐξ ἀνάγκης εἰς ἔνορκον δικαστήριον εὐθύνας διδῶσιν. Plut. in Vit. Cat. p. 126.
[283] Ἕωθεν οὖν ἐπὶ τὸ βῆμα τοῦ Κάτωνος, προελθόντος, ἀθρόοι προσπεσόντες ἐβόων, ἐβλασφήμουν, ἔβαλλον. Plut. ibid.
Hinc rapti fasces pretio: sectorque favoris
Ipse sui populus: lethalisque ambitus urbi