Siste, amice; aliquantulum cogita; supersunt multi cognati; fieri potest ut aut cum aliis bona partire debeas, aut exheredatus sis.

Gerrae! Sine dubio testamentum fecit: et cum ratione constat me alicuius rei legatarium esse. Nemo enim magis eum fovit; alii omnes cognati asseclae; solus eum amavi.

Insipiens, inter os et offam multa intervenire possunt. Audi de gente Fulvia fabellam: de multis mutato nomine narratur.

(In scena est coenatio Georgii Fusci, argentariorum interpretis. Fuscus, bene coenatus, alterum cyathum Falerni sorbillat. Accurrit uxor, commota; in manu litteras resignatas tenet).

U. Georgi!

F. Quid tibi nunc est? Num quid novi est?

U. Amita mea Maria decessit!

F. Bene! nunquam postea illud vile Sabinum necesse erit obsorbere: magnum est solatium.

U. At tu Georgi semper id laudasti!

F. Et tu simul filiaeque semper miratae estis Persicam illam detestabilem et psittacum dissonum, et laudibus extulistis: pretium fuit vetulae placere.