U. Esto: illa vero suavia erant. At hic mihi litterae a cognitore ejus Semaureo allatae: dicit se hodie vesperi te conventurum.
F. Demiror si testamentum fecit! Sin minus omnia ad te perveniunt, tu heres ex asse; cognati alii desunt.
U. Est quidem mariti nepos iste.
F. Nullus: tu sola heres: si intestata omnia ad te.
U. Tabulas vere fecit: cognitor scribit se te conventurum quia testamentum ad rem tuam maxime pertinet.
F. Mihi crede igitur! Aliquid magni tibi legavit: haud verisimile illam quidquam juveni Albo legasse: nunquam iliam observavit; homo nil est nisi pictor ignotus aut aliquid simile: uxorem quoque duxit quamdam inopem, et eis saepe amita tua subvenire debuit.
U. Fores pulsantur: advenit cognitor!
F. Dic famulae ut alteram cyathum ponat.
(Ingreditur Dominus Semaureus.)
Quid agis vir doctissime? Mea uxor dixit te venturum; nonne ob testamentum amitae ejus?