S. Sic res habet, Fusce; venio ad te quod hoc res tua maxime refert; et scio te onus suscepturum.

F. An sic habet? Vetulae illi multa bona provenere ut opinor.

S. Permulta: super haec te consulendum putavi. Hic mecum tabulas attuli ut eas inspicias.

F. Bene est; Dignissima erat; cui semper plurimum tribui. Falerni sume cyathum.

S. Benigne dicis; dimidium: bona venia uxoris tuae est mihi in animo summas testamenti reddere; ad illam quoque pertinet. (Testamenta allata resignat.)

Post nonnulla famulis legata ita instituit:

"Fratris filiae Mariae lego Persicam et Psittacum quae animalia tantopere admirata est, certa fiducia se illis hospitium praebituram; eidem etiam lego annulum meum gemmatum. Nepoti ejusdem Mariae viro Georgio Fusco lego omne quod in hypogaeo superest vinum illud Falernum quod semper laudabat."

F. (In malam rem.)

S. "Quod ad ceteras possessiones Georgius Fuscus heres esto ex asse: (subridet Fuscus et uxori in aurem susurrat "ita ut dixi.")

S. (Conversa tabula) "et rogo eum ut cum primum potuerit haereditatem adire, omnibus et fundis et mobilibus venditis, pecunias in cautionibus publica auctoritate factis collocet et fructus reddat nepoti mariti mei Jacobo Albo et uxori suae in aetatem aut utri eorum vita superarit: eis mortuis ut inter liberos eorum caput dividat: aut liberis sine prole defunctis caput reddat ad sodalitatem Anthropophagis Africanis informandis et nutriendis institutam: praemio sint fiduciario viginti in annum librae."