DE BARDIS DISSERTATIO;

Quum per multos annos non sine summa voluptate Bardos Britannos horis subsicivis evolverem, et quum hac ætate fere in desuetudinem abiere ejusmodi studia, et quicquid est Britannicae antiquitatis nostrorum pereat incuriâ, non potui quin hanc qualem qualem rudi Minerva dissertatiunculam in vulgus emitterem, quo exteris melius innotescat, quantum in his olim profecêre nostrates.

Bardi apud Celtas originem habuerunt; et Graeci, qui eorurn meminerunt, mira omnino de illis produnt, quae eo magis fidem merentur quod non solebant laudes suas in Barbaros effusè impendere. Cum alibi gentium hodie nulla eorum maneant vestigia nisi apud Cambro-Britannos et Hibernos, Celtarum posteros; è re fore duxi, si aliquid de antiquioribus qui apud nos extant, praelibarem, praemissis de iis in genere ex Scriptoribus Graecis et Latinis elogii, quò augustius in scenam prodeant; et inde venerandae antiquitatis auctoritatem sibi vindicent.

Unde Bardi nomen sunt sortiti, nondum mihi constat; Annii enim Viterbiensis regem Bardum, uti et omnia ejus hujuscemodi commenta, penitus rejicio. Non omnino abludit vox Bâr furor, modo sit ille poeticus quo se agitari fingebant Bardi. Si ea fuerit vocis origo, necesse est ut primitùs scriberetur Barydd. Utcunque sit, nos a multis retrò Seculis furorem illum poeticum voce Awen designamus, quae deduci potest a Gwên, risus vel lætitia: Poetae enim munus est ut homines cantu exhilaret. Non multum ergo contendimus an ea sit vocis origo, cum vocabulorum antiquorum, cujusmodi sunt hominum, officiorum, urbium, montium et fluviorum sit admodum obscura significatio.

His de Bardorum origine praemissis, ad eorum pergamus munus, prout Scriptores Graeci et Latini tradiderunt. Primus sit Diodorus Siculus, qui haec scribit. Εισι και παρ' αυτοις και ποιηται μελων, ους ΒΑΡΔΟΥΣ ονομάζουσι, ουτοι δε μετ' ορyάνων ταις λύραις ομοίων αδοντες, ους μεν υμνουσι, ους δε βλασφηουσι [60a] Non multum dissimile est quod de illis prodit Ammianus Marcellinus. “Bardi (inquit ille) fortia virorum illustrium facta heroicis composita versibus cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt.” His Possidonii apud Athenaeum verba addere lubet, qui eorum munus graphicè depingit. Κελτοι πειάyονται μεζ' εαυτων, και πολεμουντες συμξιωτας ους καλονσι παρασιτους. ουτοι δε εyκώμια άυτων, και προς αθρόους λέyουσιν ανθρώπους συνειςωτας, και προς εκατον των καrα μέρος εκείνων ακροωμένων. τα δε ακόυσματα αυτων εισιν οι καλόυμενοι ΒΑΡΔΟΙ. ποιηrαι δε ουτοι rυyχάνουσι yετ ωδης επαίνοις λέyοντες. [60b] Hinc manifesto liquet eorum præcipuum munus fuisse Heroum laudes in cœlum evehere. Sed quum nulla Celticorum vel Gallicorum extent Bardorum opera, ex quibus quam dignè munus gesserint evincatur, operæ pretium est, alium ex eodem Athenaeo locum adducere, ex quo patebit haudquaquam iis defuisse sublime dicendi genus, quod Græci υψος vocant. Posidonius, Luernii, qui Bittitis pater fuit à Romanis profligati, opes cùm enarrat, tradit eum popularem gratiam ancupantem, per agros curru vehi solitum, aurúmque et argentum in turbas Celtarum innumeras eum prosequentes spargere; quin et septum eundem quadratum stadiorum duodecim aliquando cinxisse, in quo potione sumptuosa et exquisita pleni lacus essant, paratáque cibariorum copia, ut complusculis diebus liceret iis quibus placeret, ingredi, fruíque illo apparatu, cum assiduis ministrorum officiis. Epularum diem aliquando cùm ille constituisset, ac præfiniisset, barbarum quendam Poetam tardius caeteris eo commeantem illi occurrisse, ac canentem laudes ejus, excellentésque virtutes celebrasse, vicem verò suam doluisse, ac deflevise, quòd serius adventasset: illum cantu delectatum auri sacculum poposcisse, et accurrenti

cantori projecisse: quo sublato, poëtam ejus rursum laudes iterantem praedicasse currûs, quo vehebatur, impressa in terram vestigia aurum et beneficia procreare mortalibus. Sed praestat ipsa Athenaei verba apponere. Ἔτι ὁ Ηοσειδώνιος διηγούγενος κὶ τὀν Λουερνίου του Βιτύιτος πατρὀς πλουτον, του ὑπὸ Ῥωμαίων καθαιρεθέντος, φησὶ, δημαγωγουντα αὐτόν τὀυς ὄχλους ἐν ἅρμάτι φέρεσθαι διὰ τῶν πεδίων, κὶ σπείρειν χρυσὸν, κὶ ἄργυρον τοῖς ἀκολουθόυσαις τῶν Κελτῶν μυριάσι, φράγμα τε ποιεῖν δωδεκασάδιον τετράγωνον, ἐν ᾦ πληρὂυν ληνὸυς πολυτελοῦς πόματος, παρασκενάζειν τε τοσὂυτο βοωμάτων πλῆθος, ὥστε ἐφ᾽ ἡμἑρας πλειονας ἐξεῖναι τοῖς βουλομένοις τῶν παρασκευασζέντων ἀπολαύειν, ἀδιαλείπτως διακονουμένοις. Άφορίσαντος δ' αὐτοῦ προζεσμίαν ποτε τῆς θοινῆς, αφυςερήσαντά τινα τῶν Βαρβἀρων ποιητἠν αφικέσθαι, καἰ συναντήσαντα μετ' ᾠδῆς ὑμνεῖν ἀυτου τἠν ὐπεροχἠν, εαυτὀν δ' ὐποθρήνειν ὅτι ύσέρηκε τὀν δἐ τεφθέντα θυλἀκιον αἰτῆσαι χρυσίου, καἰ ῥίψαι ἀυτῶ παρατρέχοντι, ἀνελόμενον δ' ἐκεῖνον πάλιν ὑμνεῖν, λέγοντα, ΔΙΟΤΙ ΤΑ ΙΧΝΗ ΤΗΣ ΓΗΣ (ΕΦ ΗΣ ΑΡΜΑΤΗΛΑΤΕΙ) ΧΡΥΣΟΝ ΚΑΙ ΕΥΕΡΓΕΣΙΑΣ ΑΝΘΡΩΠΟΙ Σ ΦΕΡΕΙ. [61]

Haec sunt quae (ut pote cui ad Bibliothecas aditus non patet) de antiquis illis in medium proferre licuit. Ad nostros jam venio in quibus non desunt veri et genuini υψους exempla. Nequaquam suo genere Graecis et Latinis poetis cedunt nostri Bardi, quamvis ad eorum normam carmina non texerunt. Quid enim nobis cum exteris? An eorum modulo et pede nostra poemata metenda sunt? Quid, ut taceam de Arabicis et Brachmanicis, et in Europa boreali Scaldis? quid fiet, inquam, de antiquioribus illis Sacrosanctis poetis? quid fiet de Jobo; Davide, et siqui alii θεοδιδακτοι poetae? Sed haec a proposito nostro aliena sunt.

Quum res Britonum, ingruentibus Pictis, Scotis, et Saxonibus, laberentur, dici non potest, quantam libris et veteribus nostrorum monumentis stragem ediderint: adeo ut Bardi et historici verè antiqui, sint admodum rari. E nostris historicis qui Bardorum meminit, primus est Gildas Nennius, qui scripsit, uti ipse narrat, anno 858, et quarto Mervini regis. Sed is locus in nonnullis exemplaribus deest, et ejus auctor clarissimo Vaughano, Nennio

antiquior esse videtur, qui eum “vetustum Saxonicægenealogiae autorem” nominat. Sive verò is fuerit Nennius, quod mihi videtur, sive, uti ille mavult, aliquis eo vetustior, omnia quae ibi narrantur quam verissima sunt, quamvis scribentium oscitantia quam fœdissime sint depravata. Nec mendas castigarunt editores Gale et Bertram. Quæ ad Bardos sic se habent. “Item Talhaiarn Tatangen in poemate claruit, et Nuevin, et Taliesin, et Bluchbar, et Cian qui vocatur Gweinchgwant, simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt.” Qui locus sic restitui debet. “Item Talhaiarn Tatangwn claruit, et Aneurin, et Taliesin, et Llywarch, et Cian qui vocatur Gwyngwn simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt.” Ex iis quos hic nominat Nennius tres tantum extant, nempe Aneurin, Taliesin, et Llywarch cognomento Hen. Meminit tamen Talhaiarni Taliesinus in poemate cui titulus Angar Cyfyndawd, i.e. Concordia discors.

Trwy iaith Talhaiarn,
Bedydd bi ddydd farn.

“Ex Talhaiarni sententia
Expiato erit per baptisum in die supremo.”