Uti et Ciani in eodem poemate.

Cian pan ddarfu
Lliaws gyfolu.

“Quando Cianus multos carmine celebratet.”

Meminit et ejudem Aneurinus in suo poemate Heroico, cui nomen Gododin.

Un maban y Gian o faen Gwyngwn.

“Unicus Ciani filius ex valido Gwyngwm ortus.”

Sed quum eorum opera aboleverit ætas, nihil ultra de iis dicere possumus. Hoc saltem constat, si Nennio fides adhibenda sit, eos suo seculo Bardos fuisse eximios. Aneurinus, Taliesinus et Llywarch Hen habent multa notatu digna, et quæ rei istius seculi historicæ multum lucis adferunt. Sed quum eorum sint rarissima exemplaria, intellectu sunt quam difficillima, quod sit partim ob scribentium oscitantiam, partìm ob linguam vetustam et obsoletam, quæ in nullo Lexico vel glossario inveniri potest. Unde fit, ut saepe non plus dimidio vel a peritissimo intelligatur. Taliesinus quem nostrates Pen Beirdd; i.e. Bardorum Coryphaeum appellavere, in aulis Britanniae principum vixit, et ibi clara eorum in bello facinora cantavit. Patronos habuit Maelgwyn Gwynedd, eum scilicet quem Gildas Maglocunum vocat, et Urienum Regedensem Cumbriae principem et Elphinum filium Gwyddno Garanir Dominum Cantref Gwaelod, cujus regio a mari absorpta est circa annum 540. Floruerunt Taliesinus et Aneurin Gwawdrydd Mychdeyrn Beirdd, i.e. Bardorum Monarcha, eodem tempore, circa annum 570. Aneurinus, in suo poemate cui titulus Gododin, refert se in bello juxta Cattraeth sub auspiciis Mynyddawc Eiddin, bellum adversus Saxones gessisse, et ibi omnes, tribus exceptis, inter quos erat Aneurinus, bello occubuisse. Fuerunt sub hoc principe in hac expeditione trecenti et sexaginta tres viri nobiles, qui eum ad bellum juxta Cattraeth sunt secuti. Fit hujus exercitus mentio libro Triadum in hunc modum. Teir gosgordd addwyn Ynys Prydain. Gosgordd Mynyddawc Eiddin Yng Cattraeth; a gosgordd Melyn a Chynfelyn; a gosgordd Drywon mab Nudd yn Rhodwydd Arderydd. i.e. Tres fuere nobiles exercitus Insulae Britannicae. Exercitus Mynyddawc Eiddin juxta Cattraeth; Exercitus Melyn et Cynfelyn: et Exercitus Drywon filii Nudd juxta Rhodwydd Arderydd.

Placuit hic nonnulla ex Aneurini Gododinio excerpere, quae licet ob vetustatem et dialecti varietatem sint admodum obscura (fuit enim si non Pictorum lingua, saltem Britannorum septentrionalium dialectus, et ideo hodiernis Cambro-Britannis minus facilis intellectu) attamen lectori baud injucunda fore judicavi, eo quod salvis Græcis et Latinis sit forsan antiquissimum in Europâ poema. Interpretationem in multis claudicare nullus dubito. Ii quibus plura exemplaria videre contigerit, ea felicius enucleabunt. Ego non nisi unum vidi a Thoma Gulielmo Medico practico scriptum, in quo quae sequuntur sic se habebant.

Caeawg Cynhorawg myn ydd elai,
Diphun ym mlaen bun medd a dalai,
Twll tal i rodawr yn i clywai awr,
Ni roddai nawd maint dilynai,
Ni chilia o gamawn, yn i ferai
Waed mal brwyn, gomynei wyr nid elai,
Nis adrawdd Gododin ar llawr Mordai,
Rhag pebyll Madog pan atcorei
Namyn un gwr o gant yn y ddelai.

i.e.

“Caeawg Cynhorawg ubicunque ivit,
- - - hydro meli dedit,
Scutum ejus fuit perforatum, ubicunque audivit
Clamorem, hostibus non pepercit, et eos insecutus est:
Nec prius a bello destitit, quam sanguis effusè fluxerit,
Et eos qui non discedebant securi percussit;
Adeo ut non possit Gododin celebrare facta in aula Mordai
Ex Madoci castris quum domum profectus est
Unus tantum ex centum rediit.”

Caeawg Cynhorawg arfawg yngawr,
Cyno diwygwr gwrdd yngwyawr,
Cynran yn rhagwan rhag byddinawr,
Cwyddai bum pumwnt rhag eu llafnawr,
O wyr Deifr a Bryneich dychrawr,
Ugeincant eu difant yn unawr,
Cynt i gig i fleidd nog yt i neithiawr,
Cynt e fydd i fran, nog yt i elawr,
Cyn noe argyfrein e waed i lawr,
Gwerth medd ynghyntedd gan Liweddawr,
Hyfeidd Hir ermygir tra fo Cerddawr.

i.e.