49. TWELFTH LABOR: CERBERUS THE THREE-HEADED DOG
Postquam aurea póma ad Eurystheum reláta sunt, únus modo relinquébátur é duodecim labóribus quós Pýthia Herculí praecéperat. Eurystheus autem cum Herculem mágnopere timéret, eum in aliquem locum mittere volébat unde numquam redíre posset. Negótium igitur eí dedit ut canem Cerberum ex Orcó in lúcem traheret. Hóc opus omnium difficillimum erat, némó enim umquam ex Orcó redierat. Praetereá Cerberus iste mónstrum erat horribilí specié, cui tria erant capita serpentibus saevís cincta. Antequam tamen dé hóc labóre nárrámus, nón aliénum vidétur, quoniam dé Orcó mentiónem fécimus, pauca dé eá regióne própónere.
50. CHARON'S FERRY
Dé Orcó, quí ídem Hádés appellábátur, haec tráduntur. Ut quisque dé vítá décesserat, mánés éius ad Orcum, sédem mortuórum, á deó Mercurió dédúcébantur. Húius regiónis, quae sub terrá fuisse dícitur, réx erat Plútó, cui uxor erat Próserpina, Iovis et Cereris fília. Mánés igitur á Mercurió déductí prímum ad rípam veniébant Stygis flúminis, quó régnum Plútónis continétur. Hóc tránsíre necesse erat antequam in Orcum veníre possent. Cum tamen in hóc flúmine núllus póns factus esset, mánés tránsvehébantur á Charonte quódam, quí cum parvá scaphá ad rípam exspectábat. Charón pró hóc offició mercédem postulábat, neque quemquam, nisi hóc praemium prius dedisset, tránsvehere volébat. Quam ob causam mós erat apud antíquós nummum in óre mortuí pónere eó cónsilió, ut cum ad Stygem vénisset, pretium tráiectús solvere posset. Ií autem quí post mortem in terrá nón sepultí erant Stygem tránsíre nón potuérunt, sed in rípá per centum annós erráre coáctí sunt; tum démum Orcum intráre licuit.
51. THE REALM OF PLUTO
Ut autem mánés Stygem hóc modó tránsierant, ad alterum veniébant flúmen, quod Léthé appellábátur. Ex hóc flúmine aquam bibere cógébantur; quod cum fécissent, rés omnís in vítá gestás é memoriá dépónébant. Dénique ad sédem ipsíus Plútónis veniébant, cúius introitus á cane Cerberó custódiébátur. Ibi Plútó nigró vestítú indútus cum uxóre Próserpiná in solió sedébat. Stábant etiam nón procul ab eó locó tria alia solia, in quibus sedébant Mínós, Rhadamanthus, Aeacusque, iúdicés apud ínferós. Hí mortuís iús dícébant et praemia poenásque cónstituébant. Boní enim in Campós Élysiós, sédem beátórum, veniébant; improbí autem in Tartarum mittébantur ac multís et variís suppliciís ibi excruciábantur.
52. HERCULES CROSSES THE STYX
Herculés postquam imperia Eurystheí accépit, in Lacóniam ad Taenarum statim sé contulit; ibi enim spélunca erat ingentí mágnitúdine, per quam, ut trádébátur, hominés ad Orcum déscendébant. Eó cum vénisset, ex incolís quaesívit quó in locó spélunca illa sita esset; quod cum cógnóvisset, sine morá déscendere cónstituit. Nec tamen sólus hóc iter faciébat, Mercurius enim et Minerva sé eí sociós adiúnxerant. Ubi ad rípam Stygis vénit, Herculés scapham Charontis cónscendit, ut ad últeriórem rípam tránsíret. Cum tamen Herculés vir esset ingentí mágnitúdine corporis, Charón solvere nólébat; mágnopere enim verébátur né scapha sua tantó pondere oneráta in medió flúmine mergerétur. Tandem tamen minís Herculis territus Charón scapham solvit, et eum incolumem ad últeriórem rípam perdúxit.
53. THE LAST LABOR IS ACCOMPLISHED
Postquam flúmen Stygem hóc modó tránsiit, Herculés in sédem ipsíus Plútónis vénit; et postquam causam veniendí docuit, ab eó petívit ut Cerberum auferre sibi licéret. Plútó, quí dé Hercule fámam accéperat, eum benígné excépit, et facultátem quam ille petébat libenter dedit. Postulávit tamen ut Herculés ipse, cum imperáta Eurystheí fécisset, Cerberum in Orcum rúrsus redúceret. Herculés hóc pollicitus est, et Cerberum, quem nón sine mágnó perículó manibus prehenderat, summó cum labóre ex Orcó in lúcem et ad urbem Eurystheí tráxit. Eó cum vénisset, tantus timor animum Eurystheí occupávit ut ex átrió statim refúgerit; cum autem paulum sé ex timóre recépisset, multís cum lacrimís obsecrávit Herculem ut mónstrum sine morá in Orcum redúceret. Síc contrá omnium opíniónem duodecim illí labórés quós Pýthia praecéperat intrá duodecim annós cónfectí sunt; quae cum ita essent, Herculés servitúte tandem líberátus mágnó cum gaudió Thébás rediit.