44. HERCULES AND CACUS
Herculés cum núllum alium introitum reperíre posset, hóc saxum ámovére cónátus est, sed propter éius mágnitúdinem rés erat difficillima. Diú frústrá labórábat neque quicquam efficere poterat; tandem tamen mágnó cónátú saxum ámóvit et spéluncam patefécit. Ibi ámissós bovés mágnó cum gaudió cónspéxit; sed Cácum ipsum vix cernere potuit, quod spélunca repléta erat fúmó quem ille móre suó évomébat. Herculés inúsitátá specié turbátus breve tempus haesitábat; mox tamen in spéluncam inrúpit et collum mónstrí bracchiís complexus est. Ille etsí multum repúgnávit, núlló modó sé líberáre potuit, et cum núlla facultás respírandí darétur, mox exanimátus est.
45. ELEVENTH LABOR: THE GOLDEN APPLES OF THE HESPERIDES
Eurystheus postquam bovés Géryonis accépit, labórem úndecimum Herculí imposuit, graviórem quam quós suprá nárrávimus. Mandávit enim eí ut aurea póma ex hortó Hesperidum auferret. Hesperidés autem nymphae erant quaedam fórmá praestantissimá, quae in terrá longinquá habitábant, et quibus aurea quaedam póma á Iúnóne commissa erant. Multí hominés aurí cupiditáte inductí haec póma auferre iam anteá cónátí erant. Rés tamen difficillima erat, namque hortus in quó póma erant múró ingentí undique circumdatus erat; praetereá dracó quídam cui centum erant capita portam hortí díligenter custódiébat. Opus igitur quod Eurystheus Herculí imperáverat erat summae difficultátis, nón modo ob causás quás memorávimus, sed etiam quod Herculés omnínó ígnórábat quó in locó hortus ille situs esset.
46. HERCULES ASKS AID OF ATLAS
Herculés quamquam quiétem vehementer cupiébat, tamen Eurystheó párére cónstituit, et simul ac iússa éius accépit, proficíscí mátúrávit. Á multís mercátóribus quaesíverat quó in locó Hesperidés habitárent, nihil tamen certum reperíre potuerat. Frústrá per multás terrás iter fécit et multa perícula subiit; tandem, cum in hís itineribus tótum annum cónsúmpsisset, ad extrémam partem orbis terrárum, quae proxima est Óceanó, pervénit. Híc stábat vir quídam, nomine Atlás, ingentí mágnitúdine corporis, quí caelum (ita tráditum est) umerís suís sustinébat, né in terram décideret. Herculés tantás vírís mágnopere mírátus statim in conloquium cum Atlante vénit, et cum causam itineris docuisset, auxilium ab eó petiit.
47. HERCULES BEARS UP THE HEAVENS
Atlás autem Herculí máximé pródesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certó scívit quó in locó esset hortus. Postquam igitur audívit quam ob causam Herculés vénisset, "Ipse," inquit, "ad hortum íbó et fíliábus meís persuádébó ut póma suá sponte trádant." Herculés cum haec audíret, mágnopere gávísus est; vim enim adhibére nóluit, sí rés aliter fierí posset. Cónstituit igitur oblátum auxilium accipere. Atlás tamen postulávit ut, dum ipse abesset, Herculés caelum umerís sustinéret. Hóc autem negótium Herculés libenter suscépit, et quamquam rés erat summí labóris, tótum pondus caelí continuós complúrís diés sólus sustinébat.
48. THE RETURN OF ATLAS
Atlás intereá abierat et ad hortum Hesperidum, quí pauca mília passuum aberat, sé quam celerrimé contulerat. Eó cum vénisset, causam veniendí exposuit et fíliás suás vehementer hortátus est ut póma tráderent. Illae diú haerébant; nólébant enim hóc facere, quod ab ipsá Iúnóne (ita ut ante dictum est) hóc múnus accépissent. Atlás tamen aliquandó iís persuásit ut sibi párérent, et póma ad Herculem rettulit. Herculés intereá cum plúrís diés exspectávisset neque úllam fámam dé reditú Atlantis accépisset, hác morá graviter commótus est. Tandem quíntó dié Atlantem vídit redeuntem, et mox mágnó cum gaudió póma accépit; tum, postquam grátiás pró tantó benefició égit, ad Graeciam proficíscí mátúrávit.