39. THE GOLDEN SHIP

Dum híc morátur, Herculés mágnum incommodum ex calóre sólis accipiébat; tandem igitur írá commótus arcum suum intendit et sólem sagittís petiit. Sól tamen audáciam virí tantum admírátus est ut lintrem auream eí dederit. Herculés hóc dónum libentissimé accépit, núllam enim návem in hís regiónibus inveníre potuerat. Tum lintrem dédúxit, et ventum nactus idóneum post breve tempus ad ínsulam pervénit. Ubi ex incolís cógnóvit quó in locó bovés essent, in eam partem statim profectus est et á rége Géryone postulávit ut bovés sibi tráderentur. Cum tamen ille hóc facere nóllet, Herculés et régem ipsum et Eurytiónem, quí erat ingentí mágnitúdine corporis, interfécit.

40. A MIRACULOUS HAIL-STORM

Tum Herculés bovés per Hispániam et Liguriam compellere cónstituit; postquam igitur omnia paráta sunt, bovés ex ínsulá ad continentem tránsportávit. Ligurés autem, géns bellicósissima, dum ille per fínís eórum iter facit, mágnás cópiás coégérunt atque eum longius prógredí prohibébant. Herculés mágnam difficultátem habébat, barbarí enim in locís superióribus cónstiterant et saxa télaque in eum coniciébant. Ille quidem paene omnem spem salútis déposuerat, sed tempore opportúnissimó Iuppiter imbrem lapidum ingentium é caeló démísit. Hí tantá ví cecidérunt ut mágnum numerum Ligurum occíderint; ipse tamen Herculés (ut in tálibus rébus accidere cónsuévit) nihil incommodí cépit.

41. THE PASSAGE OF THE ALPS

Postquam Ligurés hóc modó superátí sunt, Herculés quam celerrimé prógressus est et post paucós diés ad Alpís pervénit. Necesse erat hás tránsíre, ut in Ítaliam bovés ageret; rés tamen summae erat difficultátis. Hí enim montés, quí últeriórem á citerióre Galliá dívidunt, nive perenní sunt téctí; quam ob causam neque frúmentum neque pábulum in hís regiónibus invenírí potest. Herculés igitur antequam ascendere coepit, mágnam cópiam frúmentí et pábulí comparávit et hóc commeátú bovés onerávit. Postquam in hís rébus trís diés cónsúmpserat, quartó dié profectus est, et contrá omnium opíniónem bovés incolumís in Ítaliam trádúxit.

42. CACUS STEALS THE OXEN

Breví tempore ad flúmen Tiberim vénit. Tum tamen núlla erat urbs in eó locó, Róma enim nóndum condita erat. Herculés itinere fessus cónstituit ibi paucós diés morárí, ut sé ex labóribus recreáret. Haud procul á valle ubi bovés páscébantur spélunca erat, in quá Cácus, horribile mónstrum, tum habitábat. Híc speciem terribilem praebébat, nón modo quod ingentí mágnitúdine corporis erat, sed quod ígnem ex óre exspírábat. Cácus autem dé adventú Herculis fámam accéperat; noctú igitur vénit, et dum Herculés dormit, quattuor pulcherrimórum boum abripuit. Hós caudís in spéluncam tráxit, né Herculés é vestígiís cógnóscere posset quó in locó célátí essent.

43. HERCULES DISCOVERS THE THEFT

Posteró dié simul atque é somnó excitátus est, Herculés fúrtum animadvertit et bovés ámissós omnibus locís quaerébat. Hós tamen núsquam reperíre poterat, nón modo quod locí nátúram ígnórábat, sed quod vestígiís falsís déceptus est. Tandem cum mágnam partem diéí frústrá cónsúmpsisset, cum reliquís bóbus prógredí cónstituit. At dum proficíscí parat, únus é bóbus quós sécum habuit múgíre coepit. Subitó ií quí in spéluncá inclúsí erant múgítum reddidérunt, et hóc modó Herculem certiórem fécérunt quó in locó célátí essent. Ille vehementer írátus ad spéluncam quam celerrimé sé contulit, ut praedam reciperet. At Cácus saxum ingéns ita déiécerat ut aditus spéluncae omnínó obstruerétur.