Amázonés impetum virórum fortissimé sustinuérunt, et contrá opíniónem omnium tantam virtútem praestitérunt ut multós eórum occíderint, multós etiam in fugam coniécerint. Virí enim novó genere púgnae perturbábantur nec mágnam virtútem praestábant. Herculés autem cum haec vidéret, dé suís fortúnís déspéráre coepit. Mílités igitur vehementer cohortátus est ut prístinae virtútis memoriam retinérent neu tantum dédecus admitterent, hostiumque impetum fortiter sustinérent; quibus verbís animós omnium ita éréxit ut multí etiam quí vulneribus cónfectí essent proelium sine morá redintegrárent.
35. THE DEFEAT OF THE AMAZONS
Diú et ácriter púgnátum est; tandem tamen ad sólis occásum tanta commútátió rérum facta est ut mulierés terga verterent et fugá salútem peterent. Multae autem vulneribus défessae dum fugiunt captae sunt, in quó numeró ipsa erat Hippolyté. Herculés summam clémentiam praestitit, et postquam balteum accépit, líbertátem omnibus captívís dedit. Tum véró sociós ad mare redúxit, et quod nón multum aestátis supererat, in Graeciam proficíscí mátúrávit. Návem igitur cónscendit, et tempestátem idóneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervénit, ad urbem Tróiam návem appellere cónstituit, frúmentum enim quod sécum habébat iam déficere coeperat.
36. LAOMEDON AND THE SEA-MONSTER
Láomedón quídam illó tempore régnum Tróiae obtinébat. Ad hunc Neptúnus et Apolló annó superióre vénerant, et cum Tróia nóndum moenia habéret, ad hóc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen hórum auxilió moenia cónfecta sunt, nólébat Láomedón praemium quod próposuerat persolvere.
Neptúnus igitur et Apolló ob hanc causam írátí mónstrum quoddam mísérunt specié horribilí, quod cottídié é marí veniébat et homines pecudésque vorábat. Tróiání autem timóre perterrití in urbe continébantur, et pecora omnia ex agrís intrá múrós compulerant. Láomedón hís rébus commótus óráculum cónsuluit, ac deus eí praecépit ut filiam Hésionem mónstró obiceret.
37. THE RESCUE OF HESIONE
Láomedón, cum hóc respónsum renúntiátum esset, mágnum dolórem percépit; sed tamen, ut cívís suós tantó perículó líberáret, óráculó párére cónstituit et diem sacrifició díxit. Sed síve cású síve cónsilió deórum Herculés tempore opportúnissimó Tróiam attigit; ipsó enim temporis punctó quó puella caténís vincta ad lítus dédúcébátur ille návem appulit. Herculés é náví égressus dé rébus quae gerébantur certior factus est; tum írá commótus ad régem sé contulit et auxilium suum obtulit. Cum réx libenter eí concessisset ut, sí posset, puellam líberáret, Herculés mónstrum interfécit; et puellam, quae iam omnem spem salútis déposuerat, incolumem ad patrem redúxit. Láomedón mágnó cum gaudió fíliam suam accépit, et Herculí pró tantó benefició meritam grátiam rettulit.
38. TENTH LABOR: THE OXEN OF GERYON
Tum véró missus est Herculés ad ínsulam Erythíam, ut bovés Géryonis arcesseret. Rés erat summae difficultátis, quod bovés á quódam Eurytióne et á cane bicipite custódiébantur. Ipse autem Géryón speciem horribilem praebébat; tria enim corpora inter sé coniúncta habébat. Herculés tamen etsí intellegébat quantum perículum esset, negótium suscépit; ac postquam per multás terrás iter fécit, ad eam partem Libyae pervénit quae Európae proxima est. Ibi in utróque lítore fretí quod Európam á Libyá dívidit columnás cónstituit, quae posteá Herculis Columnae appellábantur.