31. EIGHTH LABOR: THE MAN-EATING HORSES OF DIOMEDE
Postquam ex ínsulá Crétá rediit, Herculés ab Eurystheó in Thráciam missus est, ut equós Diomédis redúceret. Hí equí carne hominum véscébantur; Diomédés autem, vir crúdélissimus, illís obiciébat peregrínós omnís quí in eam regiónem vénerant. Herculés igitur mágná celeritáte in Thráciam contendit et ab Dioméde postulávit ut equí sibi tráderentur. Cum tamen ille hóc facere nóllet, Herculés írá commótus régem interfécit et cadáver éius equís obicí iussit.
Ita míra rérum commútátió facta est; is enim quí anteá multós cum cruciátú necáverat ipse eódem supplició necátus est. Cum haec núntiáta essent, omnés quí eam regiónem incolébant máximá laetitiá adfectí sunt et Herculí meritam grátiam referébant. Nón modo máximís honóribus et praemiís eum decorávérunt sed órábant etiam ut régnum ipse susciperet. Ille tamen hóc facere nólébat, et cum ad mare rediisset, návem occupávit. Ubi omnia ad návigandum paráta sunt, equós in náví conlocávit; deinde, cum idóneam tempestátem nactus esset, sine morá é portú solvit, et pauló post equós in lítus Argolicum exposuit.
32. NINTH LABOR: THE GIRDLE OF HIPPOLYTE
Géns Amázonum dícitur omnínó ex mulieribus cónstitisse. Hae summam scientiam reí mílitáris habébant, et tantam virtútem adhibébant ut cum virís proelium committere audérent. Hippolyté, Amázonum régína, balteum habuit celeberrimum quem Márs eí dederat. Adméta autem, Eurystheí fília, fámam dé hóc balteó accéperat et eum possidére vehementer cupiébat. Eurystheus igitur Herculí mandávit ut cópiás cógeret et bellum Amázonibus ínferret. Ille núntiós in omnís partís dímísit, et cum mágna multitúdó convénisset, eós délégit quí máximum úsum in ré mílitárí habébant.
33. THE GIRDLE IS REFUSED
Hís virís Herculés persuásit, postquam causam itineris exposuit, ut sécum iter facerent. Tum cum iís quibus persuáserat návem cónscendit, et cum ventus idóneus esset, post paucós diés ad óstium flúminis Thermódontis appulit. Postquam in fínís Amázonum vénit, núntium ad Hippolytam mísit, quí causam veniendí docéret et balteum pósceret. Ipsa Hippolyté balteum trádere volébat, quod dé Herculis virtúte fámam accéperat; reliquae tamen Amázonés eí persuásérunt ut negáret. At Herculés, cum haec núntiáta essent, bellí fortúnam temptáre cónstituit.
Proximó igitur dié cum cópiás édúxisset, locum idóneum délégit et hostís ad púgnam évocávit. Amázonés quoque cópiás suás ex castrís édúxérunt et nón mágnó interválló ab Hercule aciem ínstrúxérunt.
34. THE BATTLE
Palús erat nón mágna inter duo exercitús; neutrí tamen initium tránseundí facere volébant. Tandem Herculés sígnum dedit, et ubi palúdem tránsiit, proelium commísit.